monumenta.ch > Plinius > sectio 224

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 224
{XXXVII} Verum ut homini nervorum cruciatus, sic et arbori, ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. nigrescunt ergo, et sunt apud Graecos sua nomina utrique vitio.